monumenta.ch > Notkerus Balbulus > csg456.365 > bsbClm6224.52 > csg68.226 > sectio 38 > csg456.264 > Ieremias, 16 > sectio 26 > sectio 5 > csg456.320 > ad Corinthios I, 1 > sectio 17 > XVIIII. FORMULA AD P̅P̅O̅ DE ARMIFACTORIBUS. > sectio 13 > bnf9389.200 > csg456.232 > sectio 29 > Psalmi, 10 > sectio 5 > XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA.
Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, , XIIII. FORMULA COMITIVAE RAVENNATIS. <<<     >>> XVI. FORMULA DE COMITE INSULAE CURITANAE ET CELSINAE.

Cassiodorus, Variae, LIBER SEPTIMUS, XV. FORMULA AD PRAEFECTUM URBIS DE ARCHITECTO FACIENDO IN URBE ROMA.

1 Romanae fabricae decus peritum convenit habere custodem, ut illa mirabilis silva moenium diligentia subveniente servetur et moderna facies operis affabris dispositionibus construatur.2 hoc enim studio largitas nostra non cedit, ut et facta veterum exclusis defectibus innovemus et nova vetustatis gloria vestiamus.3 Proinde illum illustris magnitudo tua Romanis arcibus ab illa indictione datum architectum esse cognoscat.4 et quia iustis commodis studia constat artium nutrienda, ad eum volumus pertinere quicquid decessores eius constat rationabiliter consecutos.5 videbit profecto meliora quam legit, pulchriora quam cogitare potuit, statuas illas, auctorum suorum scilicet adhuc signa retinentes, ut quamdiu laudabilium personarum opinio superesset, tamdiu et similitudinem vivae substantiae imago corporis custodiret: conspiciet expressas in aere venas, nisu quodam musculos tumentes, nervos quasi gradu tensos et sic hominem fusum in diversas similitudines, ut credas potius esse generatum.6 Has primum Tusci in Italia invenisse referuntur, quas amplexa posteritas paene parem populum urbi dedit quam natura procreavit.7 mirabitur formis equinis signa etiam inesse fervoris.8 crispatis enim naribus ac rotundis, constrictis membris, auribus remulsis credet forsitan cursus appetere, cum se metalla noverit non movere.9 quid dicamus columnarum iunceam proceritatem? moles illas sublimissimas fabricarum quasi quibusdam erectis hastilibus contineri et sub tanta aequalitate concavis canalibus excavatas, ut magis ipsas aestimes fuisse transfusas, ceris iudices factum, quod metallis durissimis videas expolitum, marmorum iuncturas venas dicas esse genitales, ubi dum falluntur oculi, laus probatur crevisse miraculis.10 Ferunt prisci saeculi narratores fabricarum septem tantum terris adtributa miracula: Ephesi Dianae templum: regis Mausoli pulcherrimum monumentum, a quo et mausolea dicta sunt: Rhodi solis aeneum signum, quod colossus vocatur: Iovis Olympici simulacrum, quod Phidias primus artificum summa elegantia ebore auroque formavit: Cyri Medorum regis domus, quam Memnon arte prodiga illigatis auro lapidibus fabricavit: Babyloniae muri, quos Samiramis regina latere cocto sulpure ferroque construxit: pyramides in Aegypto, quarum in suo statu se umbra consumens ultra constructionis spatia nulla parte respicitur.11 Sed quis illa ulterius praecipua putabit, cum in una urbe tot stupenda conspexerit? habuerunt honorem, quia praecesserunt tempore et in rudi saeculo quicquid emersisset novum, per ora hominum iure ferebatur eximium.12 nunc autem potest esse veridicum, si universa Roma dicatur esse miraculum.13 quapropter talia virum peritissimum suscipere decet, ne inter illa nimis ingeniosa priscorum ipse videatur esse metallicus et intellegere non possit, quae in illis artifex antiquitas, ut sentirentur, effecit.14 et ideo det operam libris, antiquorum instructionibus vacet, ne quid ab illis sciat minus in quorum locum cognoscitur subrogatus.
Cassiodorus HOME